monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 4, . . . <<<     >>> 2.

1.

1 Etsi habitu corporis minus valebam, tamen ubi sermonem unanimi mihi pectoris tui legi, non mediocrem sumpsi ad convalescendum gratiam, quasi quodam tui alloquii puleio refotus; simul quia celebrem utrique nostrum annuntiasti diem adfore, quo suscepisti gubernacula summi sacerdotii, de quo ante momentum cum fratre nostro Bassiano loquebar.
2 Ortus enim sermo de basilicae, quam condidit Apostolorum nomine, dedicatione, dedit huic sermoni viam; siquidem significabat quod sedulo tuae quaereret sanctitatis praesentiam.